Cum autem a Papho navigasset Paulus, et Barnabas cum eo, venerunt Pergen civitatem Pamphiliae, et tunc Joannes discedens ab eis reversus est Hierosolymam, unde venerat cum eis. Et forte reprehensibilis fuit causa quare discessit ab eis, et haec fuit causa dissidii inter Paulum et Barnabam, de qua habebis inferius. Paulus vero et Barnabas venerunt Antiochiam Pisidiae, quod additum est ad differentiam alterius Antiochiae, quae dicitur Antiochia Syriae, quae olim dicebatur Reblatha, quam nos adhuc vocamus Antiochiam. Et ingresi synagogam die Sabbati sederunt quasi audituri legem, non praedicaturi. Post lectionem autem legis et prophetarum dixerunt ad eos principes synagogae: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis, dicite.